Per sæcula, dilexerunt papæ regna illibera summi imperii, si fidem Romanam confirment, plus quam regna libera quæ religione neutralia stant. Error iste, et Communismi timor, propulserunt ecclesiam Romanam in Fascismi amplexum.
Obliviscimur Hitlerem præcipue Franco, Mussolini, Salazaremque sequi; et hi tyranni omnes imperium accesserunt per numine foedereque ecclesiæ Romanæ. Regnum terrestre Vaticanum papæ dedit Mussolini, et per negotio approbavit papa revolutionem fascisticam in Italia. Bellum civilem Hispaniæ autem instigavit ecclesia Romana, et rem publicam electam dejecit Franco dictator. Ergo nemo mirari debeat, quando holocaustum Judæorum novit enim papa, et tacuit.
Quæcumque luctationis mentionem facias, libertatis causa, ei causæ ecclesia Romana adversatur. Cum in privilegia feudalia et optimatium dominionem pugnabant Franci, secta Romana in hostium castris aderat. Quando democratia prodita est in Europa, ipsam damnavit secta Romana. Memento democratia "error" Syllabo damnato esse; fidei libertas itidem; sermonis libertas itidem; educatio sæcularis itidem. Et hodie æqualitatem feminarum secta Romana vetet, ubi potest; et eam, quæ graviditatem suam vel non eligere vult, in carcere jaceat, ubi potest.
Vere ecclesia Romana hostis libertatis causæ erat et manet.
Systema communisticum reformatum autem democraticum est, sicut systema occidentale ab illuminatione traditum. Vere communisti communismum reformabant, quia doctrina communistica infallabiliter a primo non definitur, homines ipsi reformare possunt, et opiniones suæ mutandæ sunt. An secta democratica, quæ nomine communistorum appellatur, vere communisti esse neges?
FL>Ego, mi fili, neque priusquam, neque nunc, neque postea de "systemati >communistico reformato" locutus aut locuturus sum!!
FL>Tantum de systemati communistico, sicut erat in Unione Sovietica, aut >sicut hodiernis diebus est in Cuba, aut in China, affirmavit, et iterum >affirmo, quod ibi NEMO LIBER EST, et homines in servitudine vivunt!
FL>Hoc "oxymoron" quod tu "communismum reformatum" vocas, mea nihil >interest!
Hic vere circulus invictus! si non licet communistis communismum melius facere, nec errores priores spernere, rationem semper habebis.
Quovis modo hæc ecclesia præcipit, exemplis non præcipit! An ecclesia superba divesque, regium amica, regnum ipsum et regnum ubique in regno, fidem humilem Christi docere possit? An papæ isti, qui sic graviter peccaverunt, vere a Spiritu Sancto docendi gratiam possideant? An Alexander VI, spurios genuente et bella parante, an Pius IX, omnia hodierna damnante, an Pius XII, cum Fascistis negotiante, in verbis necnon in actis infallibilis sit? Hoc vere credendum quia impossibile est!
Sic Jesus de falsis prophetis: ex fructibus eorum cognoscetis eos. Verus pastor a falso actis suis noscitur. Quodcumque dixit theologus tuus, verba Salvatoris contra, non credendum est.
Syllabus Errorum, Humanæ Vitæ, foedus cum fascistis, et bellum in feminas non ad tempus medioevale pertinere puto, quamquam mentem medioevalem patefaciunt. Hæ autem defendenda, si quis ecclesiam Romanam defendet. Nonne de rebus doctrinalibus iste Syllabus disputat? nonne Humanæ Vitæ?
FL>Et in doctrina, mi Stephane, ecclesia catholica semper >melior quam systema communisticum erat, est, et erit.
De doctrina in Syllabo revelata, haud verum puto. Communismus autem ad meliorem vitam pro hominibus aspirat; in usu corruptabilis videtur; qui mirat? Sed Syllabi doctrina ad hominum subjiciendum pertinet, et patenter tyranniam proponat. Etiamsi erret, in Manifesto Communistico justitia petitur; sed Syllabus Errorum, sicut "Bellum Meum (Mein Kampf)," mentem malitia perfusam revelat.
FL>Etiam se mutat ecclesia catholica, quamquam fortasse lente, >sed fides a nobis postulat eam totam accipere.
Hoc autem disputandum; nil bonum puto, si fidem suam totaliter accipiendam sine dubio postulat. In dubio et salus et pax; nemo nisi vesanus nunquam dubitat. Abhinc pluribus annis, communismum timuimus quia secta disciplinaria eam credidimus; quodcumque imperavit Kremlin, obedivissent. Hæc disciplina majorem partem adhærentium in hoc regione postremo repulsit; propterea minatio ejus nimis amplificatur. Laus Deo! sic autem ecclesia Romana adhærentes suos repellit; sed quod ibi de communismo censuimus, et nunc de ecclesia Romana censendum est. Uterque de politicis disciplinam sectariam adhærentibus injungere cupit; utrumque dictator externus quidam, nitore magnifico vestito, regnat.
ST> Acta ecclesiæ Romanæ in bello civili Hispaniæ magis quam >"accomodatio" puto. Negotium inter papam et Mussolini de regno >papali magis quam "accomodatio" puto. In libro ab Avro Manhattan >scripto documenta colliguntur, quæ favorem clericorum Romanorum >pro fascistis testantur.
FL>Ubi, quæso te, >sunt documenta a Papa Romano subscripta ubi seipsum et suam Ecclesiam >obligavit qualiscumque res pro facistis facere? Ut iam dixit, mi frater, >quibus iura et obligationes explicite adstipulata sunt.
Adeo pactum erat inter papam et Germaniam fascisticam, per quo inter ceteris Naziisti pecuniam pro scholis catholicis dare voverunt, et clerici Romani orare pro salute Naziistorum et victoria in bellis suis obligati sunt; liber ille ('The Vatican in World Politics') testatur. Hoc pactum negotiatum est a cardinale Pacelli, postea Pius XII. Talia pacta autem facta sunt cum Hispania fascistica, cum Italia fascistica, et cum regno cliente fascistorum in Francia.
ST> Et ecclesia Romana tyrannum pium semper prætulit, magis quam >regnum liberale religione indifferens.
FL>Heh, heh, heh! Ain' tu? Potestne me indicare ubi Ecclesia Romana umquam >contra "regnum liberale religione indiferens" fuit?
Sed ubi in re publica Franciæ resolutum est, quod scholæ non munerandæ sunt, nisi sæculares, magna fuit Romæ conturbatio. Educationis "monopolium" vult ecclesia Romana in regnis traditionaliter Catholicis, et ubivis pecuniam rei publicæ pro scholis suis religione segregatis. Taliter autem fecit ecclesia Romana de lege nuptiali, has leges ab administratione sæculari arrogans, ubi potest. Hi autem paucorum exemplorum gratia; ceteres autem sunt.
ST> Desiderasne eos, ut ululent, saltitent, et pituitam virumque per >braccis tuis linant? Nonne infantem duorum annorum manducantem >recenter vidisti? tæter visu! Bonum a malo facillime cernitur: >bonum est, quod minus sonat.
FL>Eheu! Iocas tantum, nonne? Heh, heh, heh, heh! Secundum tu, melior est >omnes homines necare, quia, ut quis scit, mortui minime loquuntur >ideoque iam non sonant! Hah,hah,hah!! Nunc bene monstras quomodo illi >cogitant qui systema communisticum amant. Heh, heh, heh! Facetiæ >maximæ!
Sperandum est, ut homines vitam reapse videant: vita ipsa mala est, vita intelligens pessima; et genus Hominis, cujus "conceptio culpa, nasci poena, labor vita, necesse mori," stirpe suo non propagante, extinctionem suam volenter pareat. Statim post natu peccat infans ululans, et animum avarum monstrat; peccamus spiritu haurientes, et terram sine jure oneramus; peccamus exhalantes, et foetor halitus nostri æram pollutat; peccamus ictu omni cordium nostrorum; qui aliquid agit, peccat, et peccat qui nihil agit. Dum vivimus, terram violamus. Donec præcipit vera religio nos totaliter pravi esse; vere Ecclesiastes ille, quod "melius sit abortivo abscondito," qui "mala sub sole nunquam vidit." Qui hoc negat, Scripturas negat.
Miselle peccator, misella bestia, miselle infans! Nil sive labor dolorque præter te; optatus non es. Utopia possibilis est: si non propagamur, miseriæ humanæ post paucos annos concludentur.
FL> Dicis quoque hæc principia vera, >quæ Ecclesia palam proclamat et ubique docet, "inter incognitabilia >essent". Mirabile visu! Num bibliam sacram legere potes? Num evangelia >et latissimas enodationes quæ Patres Ecclesiæ de his scripserunt >habes? Quid de St. Augustino, aut St. Thoma, ut paucos evocet?
Utrum vere possumus scire Deum esse, annon? utrum mores bonos a malos cernere possumus, an solum traditionibus loci præjudicemus? Hæ omnia inter incognitabilia puto. Vere possumus legere et rem scire, quod Scripturæ, sancti, patresque scripserunt; sed an verum sit? nullo modo probandum est coram eis haud credentibus. Hoc modo principia ecclesiæ Romanæ, et cujusvis religionis, inter incognitabilia sunt.
ST >Putare malo, ecclesia Romana doctrinam in Quanta Cura, Rerum >Novarum, et Quadragesimo Anno propositam renuntiavisse. Hæc >documenta Fascismi fundamenta sunt, in constitutionibus a Franco, >Petain, et Mussolini conditis in ipsis verbis prolata. Hæc >documenta certe negant gubernationem "potestatium definitarum," >quam proposuisti in alia epistola.
FL>Primum dicendum est quod si alii aliquis documentis Ecclesiæ Catholicæ >male utuntur aut eæ false interpretant, non propter hoc Ecclesiam >culpare debemus. Res quæ et Mussolini, et Petain et Franco ex >documentis Ecclesia fecerunt, solum suæ sunt et non Ecclesiæ. Si ego >tua verba male intellego et postea quidnam "secundum doctrinam Stephani" >facio, hoc non TUA peccata sed mea solum sunt.
Valide dicis: at si quis hæ documenta legat, fons erroris patet. Gubernatio summi imperii commendare vere videntur. Certe homines potestatis avidi hæc verba corruperunt; sententiæ documentorum facillime corruptabiles sunt.
FL>Ut iam tibi identidem dixi, præcepta quæ bona et vera sunt et >ab Ecclesia docuntur, petere debemus et deinde cum eas reperiamus >necesse est has continuo sequamur. Tu autem tantum de erroribus loqueris >et non de bonis qui Ecclesia duo milia annis protulit.
Non disputo, an ecclesia Romana multa boni fecerit? Vero dum regnavit Alexander VI, multa pulchritudinis constructa est, etsi in sumptu fidelium.
Sed disputandum est: an adhærens ecclesiæ Romanæ civis fidelis rei publicæ nostræ esse possit? Hoc dubitandum magis quam late creditur; dubium "rectitudinis politicæ" gratia non celabo. Res publica nostra in virtutibus illuminatis Massonicæ fraternitatis et prudentia Protestantium in Anglia conditur; libertatem nostram illis debemus. Memento hæresis "Americanismi" damnata esse. Nemo, -Quanta cura- credente, constitutionem nostram cum corde toto favere potest. Nemo, jurisdictione civili papæ cognoscente, fidei duplicis absolvere potest. "Nemo potest duobus dominis servire." Duplicem fidem in omnibus adhærentibus non puto, sed semper rogandum est, an ad mores Americanos aut Romanos magis inclinent?
Disputandum autem est: an ecclesia Romana vere fidem Christi conservet, aut sole, aut inter ceteris sectis? Vox historiæ prohibet, quominus istam ecclesiam inter aliis eligam. Jesus nullum regnum condidit, nullam tiaram nec coronam dedit. Cum præcepta istius cum præceptis Christi comparantur, deficiunt; cum acta istius comparantur, magis deficiunt. De rebus modo theologicis nil dixi, quia incognitabilia sunt; sed novum pantheon deusculorum sub nomine sanctorum creavit, Deum sub forma farinacea colit, et vim præternaturalem ossibus mortuorum tribuit: in Decalogi præcepta ergo peccat.
SG>Mihi videtur ecclesia Romana nunc quandam fidei libertatem >approbare, etiamsi libertatem sermonis nunc autem negat. Sed >difficilime opinio tua vertitur, si ipsam doctrinam immutabilem >semper docere asseveras!
FL>Si moderatores civitatis, aut politici contra veram religionem agunt, >aut diurniarii "liberales", exempli gratia, "Deum mortuum" esse dicunt, >debet Ecclesia in eos bellare quia falsa malaque et docunt et faciunt.
Sed quo modo bellum gerendum est? aut docendo, aut verba prohibendo? Si quis verba prohibeat, constitutionem nostram non sustinet; sicut Communistus quidam, hostis nostri servus est, et de fide duplici accusandum.
FL>Libertas fidei opinionisque non significat quod homines mediis >communicationis pro foedissimis finibus uti possunt. Potest quispiam >domi suo putare quod vult, sed si perniciossisimas doctrinas divulgat >aut imponere conatur in eum Ecclesia debellare debet, quia salus animæ >maiore momenti est quam libertas huiusmodi. Tu, mi Stephane, non pro >vera libertatem advocas sed tantum pro moribus libertinorum.
Nonne vera libertas semper in jussos meos obediendo invenitur!
SG>>Sic autem Augustinus: gratia Dei soli donum est; homo reus >>execrabilisque nil agere potest, ut gratiam mereat. Qui hoc >>auxilium recipit, a Deo electus est a principio, et sine >>electione ejus nulla salus. Nullum ergo facturum aut faciendum >>est, si a Deo electus non sim; omne studium vanum est. Vero haud >>omnipotens adsum; si credendi gratia mihi desit, aliquis mihi non >>dedit. Falsa religio præcipit aliquid faciendum esse, ut a Deo >>gratiam mereas, et semper in trutina mentis dubiæ teneris, an >>satis feceris, annon? at vera religio, nil nisi fides opus est, >>et optio Dei soli salvum te facere.
FL>Hoc, mi Stephane, materia perdificilissima est. De prædestinatione >hominum multa scripta sunt, sed ego neque theologus neque peritus huius >doctrinæ sum. Unum tibi modo dicam: docet semper Ecclesia Catholica >homines verum "liberum arbitrium" habere, et nos in anima facultatem >possidere ad diiudicandum quod bonum et quod malum sit. Si libere malum >eligis, hoc, mi Stephane, tua sponte facis et non a Deo coactus. Liberum >arbitrium dedit Deus nobis quia is nos "secundum imaginem divinam" >creavit. Si nullam libertatem eligendi habuerimus non homines sed >automata essemus.
Nimis boni hominibus tribuit, qui arbitrium boni eligendi sine ratia præstituta tribuit. Sine gratia, dum oremus peccamus; orationes nostræ ex voluntate avara oriuntur, ut poenam jam meritam vitemus et bona terrestria adipiscamur. An talis oratio gratiam vere mereat?
SG>> Res publica nostra in virtutibus illuminatis Massonicæ fraternitatis >>et prudentia Protestantium in Anglia conditur; libertatem nostram >>illis debemus. Memento hæresis "Americanismi" damnata esse. >>Nemo, -Quanta cura- credente, constitutionem nostram cum corde >>toto favere potest. Nemo, jurisdictione civili papæ >>cognoscente, fidei duplicis absolvere potest.
FL>Fortasse potes nobis exacta verba dare quæ hoc probant. Sed utrum hoc >sit ut dicis vel non, hoc argumento nihil interest, quia non de >jurisdictione civili Papæ Romani hic disputatur, sed tantum de >præceptis Ecclesiæ Romanæ quæ ad opus salvificum attinent.
Si quis rem publicam nostram in virtutibus Protestanticis Massonicisque conditam esse disputet, rogo: nonne vidisti dollar? Et symbola et sententiæ Latinæ Sigilli Magni Masonici sunt.
Textum de Quanta Cura Latinum non habeo. Sic Kenrick, in Tractatu de Legibus: "Quid dicendum de juramento servandi Constitutionem Americanam? . . . Quæ de libertate sententiarum et cultus traduntur, de divortii jure, et aliis quibuscumque de rebus, haud necessario postulant mentis assensum." Adhærens nullus ecclesiæ Romanæ libertatem sententiarum aut cultus approbare licet; præcepta ecclesiæ istæ ergo contra modum nostrum vivendi et legem fundamentam stant. Alibi de officio judicis tractat, et jus judicis Catholici divortium pronuntiare secundum legem nostram negat. Si judex legem nostram non sequatur, juramentum suum violat, et de fide duplici reus est.
Res foedissima est, si quis politicus Americanus coram principe ecclesiæ genuflectet, et annulum osculat. Hoc osculum infame significat "Devenio vester homo" secundum consuetudinem feodalem. Praxis ista tætra est et alienigena; nullum locum apud homines liberos habet.
SG>>De rebus modo >>theologicis nil dixi, quia incognitabilia sunt; sed novum >>pantheon deusculorum sub nomine sanctorum creavit, Deum sub forma >>farinacea colit, et vim præternaturalem ossibus mortuorum >>tribuit: in Decalogi præcepta ergo peccat.
FL>Iterum distinguendum est inter "traditiones" quæ in omnibus >religionibus inveniuntur et quæ sæpe magis "superstitiones" quam vera >doctrina vocari debent, et illa præcepta quæ nos rectam viam agendi, >cogitandi, et credendi docunt. Habet sine dubio Ecclesia Catholica >traditiones, sed nunquam nos docuit ut eas pro altis verisque præceptis >mutare debeamus. Licet verumtamen eas servare quia non omnes abstractas >veritates intellegunt, et quia his pietatem hominum aleri potest. Dic >mihi, mi Stephane, nonne melius est hominibus aliquas "traditiones" >sinere quam denegare si his suas animas salvare possunt, quia eas >sequentes non peccant? Quo pacto scis tantum tua ratio omnibus adæquata >sit? Dummodo illi qui sanctos colunt non in idolatriam cadunt nihil >obstat quia bona fide suis negotiis funguntur.
Si idolatria necromantiaque sub nomine traditionis tolerantur, et immo vero in sanctuario ipso, gravissime peccat. Mandavit Deus: nihil nisi Deus solus venerandum est. Officium autem ecclesiæ est veritates abstractas docere; tota fides nostra sane in libro continetur.
Idolatria est veneratio cujusvis creaturæ invicem Dei soli; necromantia, invocatio spirituum mortuorum, aut oratio ad eos. Fortasse theologus quidam peccata in his rebus cernere et vitare potest sub forma verborum; at si quis notiones has abstractas non intellegant, in laqueum ducatur.
Ecclesia ergo ab omni similitudine mala abstinere debet, et minimam possibilitatem superstitionis vitet. Si os aut reliquus quidam invicem Dei venerantur, tentationem removete! in stercus jactentur salutis animarum gratia. Si domus Dei has nugas continet, purganda est.
SG>> Sed quo modo bellum gerendum est? aut docendo, aut verba >>prohibendo? Si quis verba prohibeat, constitutionem nostram non >>sustinet; sicut Communistus quidam, hostis nostri servus est, et >>de fide duplici accusandum.
FL>Si filium tuum mala facere vult, nonne eum prohibes? Licet igitur >Ecclesiæ acta filiorum sui cum ea secundum veram doctrinam mala sint >prohibere. Sed hoc non significat tu mala non facere possis. Quod tu >domi tuæ facias, aut intus cogites, tantum a Deo cognoscitur. Non nego >quod olim Ecclesia Catholica sanctiones civiles imponere potuit, sed non >hodiernis diebus saltem in America.
Rogandum est: an ecclesia Romana sanctionis imponendæ potestatem nunc demum desideret?
SG> Nimis boni hominibus tribuit, qui arbitrium boni eligendi sine >>gratia præstituta tribuit. Sine gratia, dum oremus peccamus
FL>Haud verum est! Accipimus gratiam divinam cum baptizamur, et si postea >propter peccata eam perdidimus, iterum recipere possumus cum nostra >peccata confiteamur.
Qui baptismo donum gratiæ tribuit, idolum aquaticum conficit. Christi memoriæ causa baptizamur, sed salutem æternam dat Deus, non aqua; et peccata remittuntur a Deo, non a ritu. Omnis creatura omneque carnale peccato suffusa sunt; quo modo creatura aquæ gratiam conferre possit? Haud omnis ergo gratiam divinam accipit nunc modo cum baptizatur.
SG>>Nescio me prædestinatus ad Gehennam esse, nec scio an gratia >>divina mihi vetita sit.
FL>Ain' tu? Repente gratia divina non tibi vetita est? Nonne dixisti Deum >terram totam maledixisse? Et tu quoque maledictus non es? Et nobis >impossibile esse nullo ritu gratiam accipere? Quomodo nunc gratiam >divinam accipere potest?
Bonitatem Dei negligis; nemo bonus, nisi unus Deus. Verum est, tota terra maledicta est, ego quoque; nullus ritus, nulla verba, nihil a nobis faciendum est ut Deum nos salvificare cogemus. Sine gratia, oratio nostra verba inania, pænitentia nostra pactio turpis est; nihilominus Deus nos perditos immerito salvat. Nulla opera nostra salvationem mereunt, nec intrinseca præstantia nostra; coram Deo sumus sicut fimus. Nil nisi fides opus est; et fides hæc revera signum electionis Dei.
Qui credit opera humana aut terrestria salutem æternam conferre possunt, multa difficilia proponit. Exempli gratia, falsa fides credit baptismum esse rem aquæ, actorum, verborumque. Si verba recte narrantur, et aqua recte ponitur, sine visu aut peccatorum baptistæ aut mentis baptizati, hæc acta cogent ut peccata remittat Deus, cujus opinio non petitur. Nil nisi aqua verbaque necesse sunt, et hæ res summæ gravitatis sunt. Hæc notio creavit litteras Latinas inscienter ridiculas; sic St. Alphonsus:
1. Materia -valida- est: aqua fontium, puteorum, fluminum, maris, stagnorum, paludum, lacuum; aqua resoluta ex glacie, nive, vel grandine, . . aqua sulphurea vel mineralis, aqua collecta ex vapore, rore, vel effluens tempore nimboso ex pariete, foliis; aqua turbida, mixta cum alia substantia. . . 2. Materia -invalida- est: lac, sanguis, lacrymæ, sudor, saliva, sputum, urina; vinum, oleum, cerevisia, jus densum ex adipe; lutum, atramentum; nix aut glacies nondum resoluta. . . 3. Materia -dubia- est: jusculum valde tenue, lixivium, cerevisia tenuis, aqua ex sale soluto; humor fluens e vite, aliisque plantis.
Si magus quidam clementiam Dei cogere vult his operibus, idonea elementa fascini necesse sunt. Qui baptizatus est in Budweiser a probabiliore valide baptizatur, et Coors casus certior. Quidam hos casus finxit; nonne mirum est?
FL>Tuis operibus nullam >spem habes et nullam habere potes vitam æternam assequendi. Si >prædestinatus es in cælum venire in cælum venies tantum si mala facis >quantum si bona, ideoque QUAM OB REM NON TE INTERFICIS?
Si elegit me Deus ad vitam æternam, quod nunquam merui, mandatos suos obedire debeo: non vitam æternam merendi causa, quia verissime nullam spem in operibus meis habeo; sed tantum Dei amoris gratia, quatenus cæcitas terrestris mea permittat. Back